- CROCUM seu CROCUS
- CROCUM, seu CROCUSinter praecipua horrorum pratorumque decora, παρὰ τὸ εν κρύει θάλλειν, quod in frigores floreat, nomen nonnullis invenit. Floret enim sub Pleiade et paucos dies, Theophrast. de Plantis, l. 6. c. 6. Virgilio vero flos vernus est, honorque ridentis caluthi, in ros. appellatur. Coloris est flavi. Theocritus Eid. ιθ. κά.Αἱ δ᾿ αὖτε ξανθοῖο κρόκου θυόεςςαν ἐθείρηνΔρέπτον ἐριδμαίνουσαι -----Aliae porro flavi croci odoratam comamDecerpebant certantes -----Ovidius vocat puniceum, l. 5. Fastor. v. 318. Sophocil χρυσαυγής est, aurei coloris, Tryphiodoro aureus. Certe, Nemo. ait Salmasius, pallidum crocum recte nuncuparet. Rubrum et rubentem appellant. Inde croceus color, qui non est pallidus, nisi sit dilutior, ad Solin. p. 1154. Quod vero Crocum Corycium colore plus aureô esse, dicit Solinus, c. 38. assensum non impetrat, ab eodem, p. 773. Neque vero solum coloris, sed et odoris nobilissimi est, hinc inter odoratissima aromata habitus, Theophrasto, de Plant. l. 9. Virgilio, l. 1. Georg. v. 56.----- nonne vides, croceos ut Tmolus odores,India mittit ebur, molles sua tura Sabaei?Et Papinio Statio, l. 2. Sylv. 4. v. ult.Et tenues Arabum respirant gramine silvae,Sicaniisque crocis -----Imo inter odorum delitias. Unde Crocum in Theatro olim sparsum. Spatrian. in Hadr. c. 19. In honorem Traiani balsama et crocum per gradus Theatri fluere iussit: κρόκου ῥάνσιν optimae Glossae vocant et sparsionem simpliciter, eo quod ut plurimum e croco tantum hae sparsiones fierent. Vino autem admiscebatur, ut sic dilutum facilius spargi in spectatores posset, Plin. l. 21. c. 6. non sine bonorum querela, vide Senec. Ep. 90. et l. 2. nat. Quaest. c. 9. etc. Martialis, l. 5. Eptgr. 26. v. 7.Hoc rogo, non melius, quam rubrô pulpita nimbôSpargere, et effusô permaduisse crocô?Cuius ritus causam Lucretius ad odoris fragrantiaeque suavitatem refert, l. 2. v. 416.Neu simili penetrare potes primordia formâ,In nares hominum, cum tetra cadavera torrent,Et cum scena crocô Cilici perfusa recens est,Araque Panchaeos exhalat propter odores.Hadtianus vero etiam balsama indidit, spargique iussit aquam balsamô et crocô Φαρμακευθρῖσαν: Hace enim per Graecismum illum, balsama et crocum, intelligit Spartianus, Calaubonus ad loc. Sed et Suetonius tradit, incedenti Neroni passim Romae victimas caesa, sparsô per vias identidem crocô, c. 25. Quem morem vetustissimum esse, discimus e loco Tryphiodori 20. ubi mulieres Troianas terram perfudisse vinô odoratô, nempe quod crocô mixtum esset, refert. Porro lecto nuptiali spargebatur. Martianus Capella, l. 9.Conscia iam Veneris nova serta parate Napaa,Crocumque lecto spargite.Sic Homero, inter flores, quos terra continuo effudit, ut substernerentur Iovi et Iunoni, mutuis amplexibus intentis, crocus quoque memoratur Ihad. ξ. Hincque inter delicias matronatum recenserur Strepsiadi, apud Aristophanem, Nubib.Η᾿ δ᾿ αὖ μύρου, κρόκου, καταγλωττισμάτων.Haec vero (olet) ungentum, crocum, oscula etc.Vide quoque supra, ubi de Crocino unguento. Cum autem variis in locis nascatur, Croco Cilicio primatum assignat Dioscorides: quod spica Cilissa dicitur Ovidio, l. 1. Fast. v. 77.Et sonet accensis spica Cilissa focis.Non propter bulbum vel radicem, utl visum vito docto; sed quia in Croco fila lutea de medio surgunt, quasi quidam mucrones seu cuspides et tamquam in spica aristae, Graeci γλωχῖνας appellant, alii τρίχας. Unde κρόκος ξανθόθριξ, Poetis; imo et ςταχυόθριξ. Secundas Corycio, prope Lyciam. Praeter quae Croci genera memorantur, Aegaum, Centuripinum, cuius in Theatris usus fuit, διὰ τὸ πολύχυλον και τὸ ἔυχρουν, ob multum sucum et praestantiam coloris, Dioscor. Cyrenaicum, Siculum, Theraeum etc. Sed et eius cultura in Anglia instituta est successu admodum felici, adeo ut ingentia arva Autumnali tempore cô videre possis repleta, et commendatur inter optima hodie croci genera Crocus Britancus, coius ratio in natura plantae sita, quae quo propius Septentrionalibus Regionibus adducitur, eo maiora virium incrementa sumit. Vide Auctorem Anonymum Hist. Orbis Terr. Geogr. et Civ. ubi de Insulis. Optimae notae apud Oribasium, πλήρης, ἄθραυςτος, ἀλιπὴς, βάπτον εν τῆ παραπιέσει τοὺς δμκτύλους ἐυχερῶς, quae ultima verba sic reddit Dioscorides, ὁ βάπτων εν πιέσει τὰς χεῖρας, qui manus tingit, dum premitur. Qua de re vide pluta apud Plin. l. 21. c. 6. 7. et 20. et Salmas. ad Solin, passim, inprimis, p. 107. 773. et 1063. Coronis olim flos cius adhibitus frequenter, quod ebrietatem arceret. Idem Plin. l. 21. c. 20. Qui crocum prius biberint, crapulam non sentiunt ----- Coronae quoque ex eo mulcent ebrietatem. Sociabatur autem hyacintho. Homerus, Hymnô Hymnô 18. in Panem, v. 25.----- ----- τόθι κρόκος ἠδ᾿ ὑάκινθοςΕυώδεις θαλέων καταμίσγεται ἄκριτα πόιην,Item narcisso, liliis et calthae, apud Virgilium in Ciri.----- ----- aut suave rubens narcissus,Aut crocus alterna coniungens lilia calibâ.In corum numero creditus, quos terra produxit, e sanit hepatis Promethei, Scholiast. Apollon. Rhodii, l. 3. Vide Car. Paschal. Coronar. l. 3. c. 24. ut et in voce Crocus Iuvenis: de Croco vero τροκιςθέντι et τριχίνῳ, infra voce, Trochus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.